SELLULARII Opifices

SELLULARII Opifices
SELLULARII Opifices
qui dicantur, notum. Eos sub rumultus Gallici famam ad bellum excitos, Liv. memorat l. 8. c. 20. Consules novi ----- comparare inter se provincias iussi: et Mamercinus, cui Gallicum bellum obvenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia, quin opificum quoque vulgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur. De illorum commissionibus, Athenis olim in festo χαλκεῖα factis, diximus supra, voce Manuariae, it. Opifices. Dictae autem Artes Sellulariae, alias Sordidae et illiberales, quod separari soleant ab iis, quas homine ingenuô non indignas censemus, adeoque non nisi vulgo infimo et foeci vulgi conveniant. Certe Romani Rerum domini huiusmodi artes non exercebant satis longô tempore, servis ac pereegrinis illarum curâ permissâ. Dionys. Halicarn. l. 11. f. 98. ἐπιδιφρίους μὲν καὶ βαναύσους τέχνας δούλοις καὶ ξένοις ἐπέδωκε μεθοδεύειν, καὶ ἀνέμεινεν ἕως πολλοῦ χρόνου δἰ αἰχύνης ὄντα Ρ῾ωμαίοις τὰ τοιαῦτα ἔργα, καὶ ὑπ᾿ οὐδενὸς τῶ αὐτιγενῶν ἐπιτηδευόμενα. Duo tantum ingenuis relicta studia, rei militaris, ac rusticae, ibid. idque exemplô ac institutô Laconum, Plut. in Numa et Agesilao: Platonis item, qui ex civitate, quam sibi animô figurabat, artes sordidas eiecisse legitur, de legg. l. 5. Hinc Caecilius eas Christianis obicit, tamquam sordidis et abiectis, apud Minucium Fel. Octavio. Indignandum, aiens, omnibus, audere quosdam et hoc studiorum rudes -- expertes artium, nisi sordidarum, certum aliquid de summa rerum--decernere. Christiani namque, lege et praescriptô suae disciplinae, institutô item ac more Ecclesiae eas exercebant. Ipsi etiam Ecclesiae Doctores ἐριουργοὶ σκυτοτόμοι καὶ κναφεῖς, lanari, sutores et fullones habiti. Origenes contra Celsum l. 3. item σκυτεῖς, ὑφάνται, χαλκοτύποι κλ. cortarii, textores, fabri aerarii etc. Theodoretus Serm. 8. pistores, apud eundem Minucium, ubi iterum Caecilius, ut pistorum praecipuus, ita postremus Philosophorum: σκηνοποιὸι, tabernaculorum confectores, qualem fuisse Aquilam, et ὀμότεχνον eius ipsum Gentium Apostolum, legimus Actor. c. 18. v. 3. etc. Faciebant autem id, εἰς τὸ ἐπαρκεῖν καὶ τοῖς ενδεομένοις, ut non sibi tantum necessaria procurarent, sed et egenis succurrere possent, Epiph. Haer. 80. iuxta monitum Apostoli, Ephes. c. 4. v. 28. nec aliis molesti esse cogerentur, z. Thess. c. 3. v. 8. Unde illa veter. Monachorum ἐργόχειρα, quae et χειρέργια, quorum toties meminit Basilius Α᾿ςκητικοῖς, et ἐρωτήσει 37. et nos supra non unô locô. Vide Io. a Wower Notis, Geverh. Elmenhorst. Commentar. Desid. Heraldum Castigat. et Notis ad Minucium Fel. d. l. szora etuam vice Ordo aliquid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • MANUARIAE Sellulariaeque Artes — a civibus Romanisolim non exercebantur, teste Dionysiô l. 2. et 9. Apud Athenienses vero, quos universos Theseus divisit in Ε᾿υπατρίδας, qui coeteros dignitate antistabant, et Patricii dici possunt: Γεωμόρους, quirurihabitantes agros colebant: et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gewerbe [1] — Gewerbe, 1) jedes Geschäft, wodurch derjenige, welcher dasselbe betreibt, seinen Unterhalt erwerben will; 2) im engeren Sinne so v.w. Handwerk. G. im engern Sinne werden betrieben von Einzelnen od. ganzen Genossenschaften, die mit bestimmten… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • COMOEDIA — drama est, civiles et privatas actiones exitu laetô repraesentans, seu Poema est dramaticum, negotiosum, exitu laetum, stylô populari, Scalig. Poet. l. 1. c. 6. Eius origo haec: Cum Apollini Nomio, i. e. Pastorali, ob frugum proventum, festum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FABULA — Graece Μῦθος, a fando dicta, narratio rei cuiuscunqueve est, etiam verae. Sic Terent. in Hecyra Act. 4 sc. 3. sub calcem Iam nos fabulae sumus, Pamphile. Cic. etiam alicubi; et Fabula Troiae, pro historia, et rebus gestis eius. Similiter Suet. in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TABERNARIAE — Comoediae dictae sunt Togatae, minus nobiles Praetextatis, in quibus Senatores privati cum Togis introducebantur, ut Scaliger vult, Poetic. l. 1. c. 7. Sed cur soli Senatores togati, cum gens universa togata esset? subicit idem: Ultimum genus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TOGATAE Comoediae — proprie Latinae, sicut Palliatae Graecae; a vestitu utriusque Gentis. Vetus Interpres Iuvenalis ad Illud, Sat. 1. v. 3. Recitaverit ille Togatas. Togatae, inquit, sunt Comoediae Latinae, Palliatae Graecae, quales Afranius fecit. Ubi, cum Afranium …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”